- CLOTILDIS vel CHROCTILDIS Burgundica
- CLOTILDIS, vel CHROCTILDIS Burgundicafil. Chilperici, neptis Gondebaldi, Godegisili et Gondemati, Burgund. Regum. Horum primus Gundebaldus cum secundo foedus iniit, ad reliquos pellendos. Sic Gondemarus in turri ustulatus, Chilpericus cum filiis occisus, uxore eius in Rhodanum praecipitatâ. Sed filiabus venia data. quarum iunior Clotildis, apud Gundebaldum educata, nupsit Clodoveo I. eumque ad fidem perduxit. Quô mortuô, filios dissensione distractos doluit, quos tamen tempestate miraculose obortâ mox coniunxit. Obiit A. C. 553. aetat. 70. Clotarii II. Childeberti et Theodeberti, etc. mater. Sigebert in Chron. Gregor. Turonens. l. 3. 4. et 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.